monumenta.ch > Augustinus > 133
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXIV. SERMO AD PLEBEM.

IN PSALMUM CXXXIII. Sermonis superioris continuatio. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Quare addidit, in atriis? Atria ampliora spatia domus intelliguntur. Qui stat in atriis, non angustatur, non premitur; quodam modo dilatatur. In latitudine mane, et potes diligere inimicum tuum; quia non ea diligis, ubi ab inimico angustias patiaris. Quomodo intelligeris stare in atriis? Sta in charitate, et stas in atriis. In charitate latitudo est, in odio angustia. Audi Apostolum: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. De latitudine autem charitatis quid dicit? Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi audis diffusionem, intellige latitudinem; ubi audis latitudinem, intellige atria Domini; et habebis veram benedictionem Domini, quando non maledicis inimicis. Alloquitur enim Spiritus eos qui patiuntur tribulationem, ut glorientur in tribulationibus; et dicit eis, Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini. Quid est, Ecce nunc? In hoc tempore. Nam post transactas tribulationes, manifestum est quia benedictioni Domini vacabimus, ut dictum est: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saecuculorum laudabunt te. Qui tunc benedicturi sunt sine defectu, hic incipiunt benedicere Dominum; hic in tribulationibus, in tentationibus, in molestiis, inter adversitates saeculi, inter insidias inimici, inter fraudes et impetus diaboli. Hoc est, Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini. Quid est, qui statis? Qui perseveratis. Quia dictum est de quodam, qui archangelus fuit, Et in veritate non stetit : et dictum est de amico sponsi, Amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi.
2 Ergo, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, in noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Facile est benedicere in diebus. Quid est, in diebus? In rebus prosperis. Nox enim tristis res est; dies res est laeta. Quando tibi bene est, benedicis Dominum. Quando filium desideras et nascitur, benedicis Dominum. Liberata est uxor tua a periculo partus; benedicis Dominum. Aegrotabat filius, liberatur; benedicis Dominum. Aegrotabat filius; forte quaesisti mathematicum, sortilegum: forte non de lingua, sed de moribus tuis exiit maledictio in Dominum; exiit de moribus et vita tua. Noli gloriari quia lingua benedicis, si vita maledicis. Quomodo, inquis, vita maledico? Quia attenditur vita tua, et dicitur: Ecce christianus, ecce quales sunt Christiani. Blasphematur propter te Christus. Ecce cum vita tua maledicat, quid prodest quod lingua tua benedicit? Benedicite ergo Dominum. Quando? In noctibus. Quando benedixit Iob? Quando tristis nox erat. Ablata sunt omnia quae possidebantur; ablati filii quibus servabantur: quam tristis nox! Sed videamus si non in nocte benedicit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Quam nox atra! Percussus ulcere a capite usque ad pedes, putrefactus liquescebat in se. Tunc Eva ausa est eum tentare: Dic aliquid in Deum tuum, et morere. Audi benedicentem in noctibus: Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? Ecce quid est, In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Quid dixit Iob? Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus. Adam putris repulit Evam, tanquam dicens: Sufficiat quod propter te mortalis effectus sum. Valueras in paradiso, sed vinceris in stercore. Magna gratia Dei! Sed unde hoc, nisi quia ros Hermon compluerat illam animam, et dederat Dominus suavitatem, ut terra nostra daret fructum suum? In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram. Plures hortatur ut benedicant, et ipse unum benedicit, quia ex pluribus unum fecit; quia bonum et iucundum est habitare fratres in unum. Pluralis numerus, fratres; sed singularis, habitare in unum: ideo, Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram. Nemo vestrum dicat: Ad me non pervenit. Putas quis est quem dixit, Benedicat te Dominus ex Sion? Unum benedixit: esto unum, et pervenit ad te benedictio.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXIV. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 133